Isaiah 27

etc. ID. Tradunt Hebraei diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Hebraei, unde Hebraei fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in aethere, Tanniu vero in mari. Cui Jeremias propinat calicem meracissimum. Merum Graece, purum Latine. . Vox Patris deliberative, etc., usque ad qui non sunt salvati auctoritate legis. id est populus Judaeorum conversus, videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse. . Quasi diceret: et caetera propter merita scilicet apostolorum, qui per mundum idolorum altaria comminuerunt. . ID. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judaeorum judicavit; et imminente Chaldaeorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos. Diversae Synagogae; vel aperte mulieres, quae nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos. HIER. Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere. LXX: ab Euphrate, etc., usque ad quia habet turbidas aquas, et non perpetuas. .
Copyright information for VulgGlossa